- LIQUAMEN
- LIQUAMENapud Isid. l. 20. c. 3. liquor est quem Graeci γάρον vocant, ex porcino adipe, hoc modo fieri solitus: Adeps minutatim conciditur et in vasa ad ignem lentum s. carbones ignitos sine sumo liquescit, adiecto salis modico, s. etiam nullo: deindeliquefactum, antequam refrixit, in ollam liquefactoriam colatur, et ad usum reponitur; usui autem est tote fere Anno, Gabr. Humelbergius, apud C. du Frensne in Gloss. Vide quoque Iac. Cuiacium Observ. l. 9. c. 9. et supra, in Garum, item Elaeogaerum: uti de liquandi auri artificio, in voce Auro.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.